- ACCENDONES
- ACCENDONESapud Tertullian. de Pall. c. ult. Verum et accendones et omnis gladiatorum ignominia togata producitur ex correctione Salmasii, cum prius legeretur et cerdones: Lanistae sunt, quomodo eos vocare Tertulliano libitum est, quod gladiatores accenderent et excitarent ad pugnam. Idem ad Martyres: Nec tantus ego sum, ut vos alloquar: Sed tamen et gladiatores perfectissimos, non tantum Magistri et Praepositi sui, sed etiam idiotae, et supervacui quique adbortantur de longinquô, ut saepe de ipso populo dictata suggesta, profuerint. Ubi Magistri et Praepositi gladiatorum lanistae sunt, qui eos de propinquô adhortabantur et accendebant, dictataque illissuggerebant. Ideoque et cum gladiatoribus productos dicit heic Auctor, ut pugnaturis adsisterent, et ad fortiter faciendum incitarent. Accendones itaque sunt ἐρεθιςταὶ, ab accendo, ut Comedones a comedo, etc. Virgilius: Aen.l. 7. v. 550.Accendamque animos insani Martis amore.Et alibi: Aen. l. 6. v. 165.Aere ciere viros, Martemque accendere cantu etc.Togati hi fuêre, ut et gladiatores; unde togam inter gladiatoria Commodi instrumenta et ornamenta recenset, in Pertinace, Iul. Capitolin. c. 8. quorum hi tamen, cum pugnarent, illas deponebant. Vide Salmas. ad Tertullian. loc. cit. p. 473.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.